monumenta.ch > Plinius > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 114
{XXXIX} fimo quoque ipso ovium sub testo calefacto et subacto tumor vulnerum sedatur, fistulae purgantur sananturque, item epinyctides. summa vero in canini capitis cinere: excrescentia omnia spodii vice erodit ac persanat. et murino fimo eroduntur, item mustelae fimi cinere. duritias in alto ulcerum et carcinomata persequitur multipeda trita admixta resina terebinthina et sinopide. eadem utilissima sunt in iis ulceribus, quae vermibus periclitentur.